BRITANNIA RŌMĀNA
Dum C. Iūlius Caesar Galliam tenet, Britanniam bis intrāvit.
In hāc pictūrā Caesar cum lēgātīs suīs stat
aspectus hodiernus lītoris Britannicī apud Deal
Annō 55 ante Christum nātum (diē 26 mēnsis Augustī Annō 55 ante Christum nātum (diē 26 mēnsis Augustī?) mīlitēs Rōmānī ad hoc lītus vēnērunt
`quī aquilam ferēbat’
CAESARIS VERBA nostrīs mīlitibus cūnctantibus, maximē propter altitūdinem maris, quī X. [decimae] legiōnis aquilam ferēbat, obtestātus deōs ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, `desilīte’, inquit, `mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.’. Hoc cum magnā vōce dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī desiluērunt.
Annō dominī 43 Claudius imperātor mīlitēs Rōmānōs ad Britanniam mīsit
Britannia prōvincia Rōmāna facta est
Mox multī Britannī īrātī erant quod Rōmānī agrōs et bona rapiēbant, prōvinciae incolīs iūstitiam nōn dabant. Boudicca, rēgīna Icēnōrum, ultiōnem cupiēbat quod Rōmānī post mortem rēgis Icēnōrum Boudiccam ipsam verberāvērunt atque fīliās cōnstuprāvērunt.
Annō dominī 61 prōpraetor Rōmānus, cui nōmen erat Suetōnius Paulīnus, in parte occidentālī Britanniae īnsulam Monam oppugnābat
Boudiccā duce Britannī rebellāvērunt Boudiccā duce Britannī rebellāvērunt. Camulodūnum colōniam Rōmānōrum veterānōrum delēvērunt, multōs trucīdāvērunt
Suetōnius Paulīnus ab īnsulā Monā ad partem orientālem Britanniae festīnāvit
Ad urbem Londinium vēnit sed ibi mīlitēs Rōmānī multī nōn erant Ad urbem Londinium vēnit sed ibi mīlitēs Rōmānī multī nōn erant. oppidum relinquere cōnstituit
Britannī Londinium cremāvērunt, multōs Rōmānōs necāvērunt
Haec sunt capita victimārum Rōmānārum nūper Londinī inventa
Suetōnius ad exercitum suum revēnit Suetōnius ad exercitum suum revēnit. Boudicca Suetōnium oppugnāvit sed Rōmānī vīcērunt. rēgīna sē venēnō necāvit.
Haec est statua Boudiccae rēgīnae quam hodiē Londinī vidēre potestis
Rōmānī haec castra in līmite septentriōnālī prōvinciae aedificāvērunt Rōmānī haec castra in līmite septentriōnālī prōvinciae aedificāvērunt. nōmen erat Vindolanda
Vindolandae a mīlitibus et mulieribus scrīptās multās epistolās invēnimus
Haec sunt litterārum fōrmae in hīs epistolīs scrīptae
Mulier praefectī castrōrum dē diē nātālī amīcae hanc epistolam recēpit Claudia Sevēra Lepidīnae suae salūtem. III (trēs) īdūs Septembrēs. soror ad diēm sollemnem nātālem meum rogō libenter faciās ut veniās ad nōs iūcundiōrem mihi diēm interventū tuō factūra s[i tū aderis]. Ceriālem tuum salūtā. Aelius meus tē et fīliolus salūtant. sperābō tē soror valē soror anima mea ut valeam kārissima et havē Sulpiciae Lepidīnae Ceriālis ā Claudiā Sevērā.
Posteā Hadriānus imperātor mūrum longum, quī 鬼佬長城 vocārī potest, cōnstrūxit
ARBEIA (id est `locus Arabōrum’) erat oppidum prope fīnem orientālem mūrī situm.
Ibi mercātor Arabīcus monumentum posuit
D.M. REGINA LIBERTA ET CONIUGE BARATES PALMYRENUS NATIONE CATVELLAVNA AN. XXX TO THE GODS OF THE UNDERWORLD - REGINA FREEDWOMAN AND SPOUSE OF BARATES OF PALMYRA - A MEMBER OF THE CATVELLAUNI TRIBE - [LIVED] 30 YEARS
Baratēs Palmyrae, oppidō Syriō, in Asiā nātus, post Rēgīnam mortuam ipse in Britanniā mortuus est