MIDĀS
Midās, magnus rēx Lydiae, magnam sapientiam nōn habēbat.
Quod Midās deō Bacchō benignus fuerat, Bacchus rēgī dōnum dedit.
“Quicquid dēsīderās”, dīxit deus, “tibi dabō “Quicquid dēsīderās”, dīxit deus, “tibi dabō.” Rēx igitur hōc modō rogat: “Quicquid corpore tangam, id in aurum mūtā, quaesō.”
Rēx laetissimus novum dōnum cupidē temptat Rēx laetissimus novum dōnum cupidē temptat. Omnia manū eius tacta in aurum mūtantur.
Midās cibum dente avidō tangere temptāvit, sed dentēs dūrum aurum tetigērunt. Nūllum aquam bibere potest, nūllum cibum edere potest.
Midās, manibus ad caelum tentīs, hōc mod ōrat: `Da veniam, pater benigne, peccāvimus, sed remitte damnōsum dōnum.’
Bacchus benignus inquit:`Ī ad flūmen vīcīnum Sardibus et carpe viam in montēs usque ad ortum flūminis. Lavā caput corpusque.’
Text reprinted from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition, by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.