ULIXĒS ET ĀIAX
`Mittor et Īliacās audāx ōrātor ad arcēs vīsaque et intrāta est altae mihi cūria Trōiae...’
et moveō Priamum Priamōque Antēnora iūnctum; at Paris et frātrēs et quī rapuēre sub illō vix tenuēre manūs (scīs hoc, Menelāe) nefandās
nec apertī cōpia Martis ūlla fuit: decimō dēmum pugnāvimus annō: quid facis intereā, quī nīl nisi proelia nostī? Quis tuus ūsus erat ?
Quid, quod et ipse fugit? Vīdī, puduitque vidēre, cum tū terga darēs inhonestaque vēla parārēs: nec mora `quid facitis? Quae vōs dēmentia,’ dīxī `concitat, ō sociī, captam dīmittere Trōiam?’
Graecī Philoctētēn, qui graviter vulnerātus erat, cum sagittīs Herculis in īnsulā Limnō relīquerant. Ulixēs ad sagittās capiendās missus est.
Text reprinted from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition, by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.