CYGNUS
Fēcerat haec [fāma] nōtum Grāiās cum mīlite fortī adventāre ratēs…
prohibent aditūs lītusque tuentur Trōes, et magnō quid Achāica dextera posset sanguine sēnsērunt
iam lētō prōlēs Neptūnia Cygnus mille virōs dederat
iam currū instābat Achillēs agmina perque aciēs aut Cygnum aut Hectora quaerēns occurrit Cygnō
...quamquam certā nūllus fuit error in hastā, nīl tamen mortis cum ferrō ēmissō vōlāvit
...`Nec haec cassis quam vidēs neque scūtum, ōnus sinistrae, auxiliō mihi sunt; decor est quaesītus ab istīs;
Mars quoque ob decus capere arma solet!
`est aliquid nōn esse nātum Nērēide, sed quī Nēreaque et nātās et tōtum temperat aequor.’
victum spoliāre parābat: arma relicta videt; corpus deus aequoris albam contulit in volucrem, cuius modo nōmen habēbat.
Text reprinted from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.