TRŌIA CAPTA
[Cassandra] tracta atque comīs antistita Phoebī [Cassandra] tracta atque comīs antistita Phoebī nōn prōfectūrās tendēbat ad aethera palmās
mittitur Astyanax illīs dē turribus, unde pugnantem prō sē proavītaque rēgna tuentem saepe vidēre patrem mōnstrātum ā mātre solēbat.
“Trōia, valē, rapimur” clāmant; dant ōscula terrae Trōades et patriae fūmantia tēcta relinquunt.
Dardanidas mātrēs patriōrum signa deōrum dum licet amplexās succēnsaque templa tenentēs invidiōsa trahunt victōrēs praemia Grāī;
Ūltima cōnscendit classem – miserābile vīsū Ūltima cōnscendit classem – miserābile vīsū!- īn mediīs Hecubē nātōrum inventa sepulchrīs… inque sinū cinerēs sēcum tulit Hectoris haustōs
Est, ubi Trōia fuit, Phrygiae cōntrāria tellus; lītore Thrēiciō classem religārat Atrīdēs dum mare pācātum, dum ventus amīcior esset:
hīc subitō, quantus, cum vīveret, esse solēbat, exit humō lātē ruptā similisque minantī temporis illīus vultum referēbat Achillēs, quō ferus iniūstō petiit Agamemnona ferrō.
…utque meum nōn sit sine honōre sepulchrum plācet Achillēos mactāta Polyxena mānēs!”
fortis et īnfēlīx et plūs quam fēmina virgō dūcitur ad tumulum…
Utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem [vīdit] [dīxit:] “Conde meō iugulō vel pectore tēlum.” Nūlla mora est. Iugulumque simul pectusque retēxit.
at postquam cecidit Paridis Phoebīque sagittīs, `nunc certē’ dīxī `nōn est metuendus Achillēs’
…cinis ipse sepultī in genus hoc saevit, tumulō quoque sēnsimus hostem..
Text reprinted from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition, by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.