Download presentation
Presentation is loading. Please wait.
1
PHAËTHON
2
Phaëthon erat fīlius Phoebī Apollinis, deī sōlis, et fēminae Clymenēs
Phaëthon erat fīlius Phoebī Apollinis, deī sōlis, et fēminae Clymenēs. Mātrem ōrāvit sibi signum vērī parentis. Clymenēs dīxit: “Sī animus est tibi, ī et rogā patrem Sōlem ipsum.”
3
Ubi Phaëthon ad rēgiam patris vēnit, Phoebus Apollo, quī in soliō sedēbat, dīxit: “Es dignus mē nōn negāre tē esse fīlium meum. Nōlī dubitāre. Rogā dōnum. Quicquid rogās, illud dabō.” Phaëthon, verbīs patris audītīs, rogāvit currūs patris et iūs agendī equōs sōlis in diem ūnum.
4
Pater erat īnfēlīx quod puer tāle dōnum rogāverat et dīxit: “Puer, tenē cōnsilium meum, nōn currūs. Est melius mē dare lūcēs terrīs.” Phaëthon autem iam in currūs ascendit statque superbus gaudetque frēna tangere manibus.
5
Equī viam rapuērunt et celeriter per nebulās cucurrērunt
Equī viam rapuērunt et celeriter per nebulās cucurrērunt. Sed equī sōlis ignōtās manūs cognōscere nōn possunt, et quasi sine frēnīs ferōciter currunt.
6
Cum Phaëthon sēnsit equōs esse ferōs, ipse territus est nec scit iter
Cum Phaëthon sēnsit equōs esse ferōs, ipse territus est nec scit iter. Tum prīmum Callistō et fīlius eius et cēterae stēllae gelidae calēscunt.
7
Puer equōs tenēre nōn potest nec nōmina equōrum scit
Puer equōs tenēre nōn potest nec nōmina equōrum scit. Territus simulācra ferōrum animālium in caelō videt. Ecce Scorpiō bracchia tendit.
8
Equī currunt quō impetus ēgit sine lēge et stellīs nocent
Equī currunt quō impetus ēgit sine lēge et stellīs nocent. Nunc currūs prope terram portantur; flammae tōtās gentēs cum populīs suīs in cinerēs vertunt. Silvae cum montibus ardent.
9
Iuppiter summum caelum petit unde fulmina iactābat
Iuppiter summum caelum petit unde fulmina iactābat. Fulmen dextrā tenet et id ab aure mīsit. Phaëthontem ex currū vītāque expulsit et ignēs ignibus extinxit. Puer cecidit ut stēllae dē caelō cadere videntur.
10
Sorōres Phaëthontis Hēliades lacrimās dant et querellās nocte diēque vocant. In arborēs mūtantur; ut māter eārum rāmōs manibus ēripere temptat, clāmant, “Parce, ōrō, nōbīs, māter, parce. Corporī nostrō in arbore nocēs.”
11
Interim lacrimae fluunt et ēlectra fiunt congelāta radiīs sōlis.
12
Text reprinted with slight adaptation from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press. Illustration on slide 6 is a design by Helen Glazer ( and on slide 10 taken from the on-line edition of Bullfinch’s Mythology
Similar presentations
© 2025 SlidePlayer.com. Inc.
All rights reserved.