Download presentation
Presentation is loading. Please wait.
Published byVeronika Darmadi Modified over 6 years ago
1
Iāsōn autem sine comitibus īre nōn dēsīderābat; quam ob causam quīnquāgintā virōs fortissimōs dēlēgit inter quōs erant Orpheus et Herculēs.
2
Hī virī cum Iāsone nāvem ab Argō perītō aedificātam brevī tempore cōnscendērunt atque solvērunt.
3
Post multōs diēs multaque perīcula auxiliō deōrum ad Colchidem pervēnērunt Argonautae (sīc enim nōminābantur ex nōmine nāvis, quae Argo appellāta erat).
4
Aeētēs lēgem dēdit ad quam vellus trāderet
Aeētēs lēgem dēdit ad quam vellus trāderet. Sī Iāsōn duōbus taurīs iūnctīs agrum quendam arāverit et dentēs dracōnis sparserit, vellus eī trādētur.
5
At hoc negōtium erat maximē perīculōsum, quia taurī ex ōre flammam spīrābant...
6
atque virī armātī ē dentibus sparsīs creātī sunt, sed iuvenis, rem esse malam nōn putāns, haec nescīvit.
7
Aeētēs autem fīliam nōmine Mēdēam habēbat, quae auxiliō magnō Iāsonī futūra erat.
8
Text reprinted with minor adaptation from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.
Similar presentations
© 2025 SlidePlayer.com. Inc.
All rights reserved.