Download presentation
Presentation is loading. Please wait.
1
MIDĀS
2
Midās, magnus rēx Phrygiae, magnam sapientiam nōn habēbat.
3
Quod Midās deō Bacchō benignus fuerat, Bacchus rēgī dōnum dedit.
4
“Quicquid dēsīderās”, dīxit deus, “tibi dabō
“Quicquid dēsīderās”, dīxit deus, “tibi dabō.” Rēx igitur hōc modō rogat: “Quicquid corpore tangam, id in aurum mūtā, quaesō.”
5
Rēx laetissimus novum dōnum cupidē temptat
Rēx laetissimus novum dōnum cupidē temptat. Omnia manū eius tācta in aurum mūtantur.
6
Midās cibum dente avidō tangere temptāvit, sed dentēs dūrum aurum tetigērunt. Nūllam aquam bibere potest, nūllum cibum edere potest.
7
Midās, manibus ad caelum tentīs, hōc modō ōrat: `Dā veniam, pater benigne, peccāvimus, sed remitte damnōsum dōnum.’
8
Bacchus benignus inquit:`Ī ad flūmen vīcīnum Sardibus et carpe viam in montēs usque ad ortum flūminis. Lavā caput corpusque.’
9
Hīs verbīs audītīs, rēx ad flūmen in Lȳdiā īvit, et corpus lāvit.
10
Ubi prīmum rēx flūmen tetigit, vīs aurea dē corpore hūmānō in flūmen trānsīvit. Etiamnunc terra Lȳdiae est aurea, aquīs in agrōs vīcīnōs portātīs.
11
Posteā Midās in silvīs habitābat ubi deum Pānem colēbat
Posteā Midās in silvīs habitābat ubi deum Pānem colēbat. Carmina eius erant pulcherrima et grātissima nymphīs Midaeque.
12
Pān superbus vocat Apollinem ad certāmen sub iūdice Tmōlō, deō montis
Pān superbus vocat Apollinem ad certāmen sub iūdice Tmōlō, deō montis. Tmōlus iubet Pānem fistulam lyrae Apollinis submittere. Midās ita loquitur: `Iūdicium est iniūstum.’
13
Apollō nōn patitur tālēs aurēs hūmānam figūram retinēre
Apollō nōn patitur tālēs aurēs hūmānam figūram retinēre. Midās damnātus in ūnā parte corporis aurēs asellī gerit quamquam cēterae partēs sunt hominis.
14
Servus quī capillōs rēgis resecābat effodit terram et immurmurat parvā vōce dē auribus dominī vīsīs. Terrā repositā, servus tacitus abit.
15
Sed harundinēs tremulae quae ex terrā crēscunt ventō mōtae fābulam dē auribus asellī murmurant.
16
Text reprinted from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.
Similar presentations
© 2025 SlidePlayer.com. Inc.
All rights reserved.