Presentation is loading. Please wait.

Presentation is loading. Please wait.

THĒSEUS ATHĒNĪS.

Similar presentations


Presentation on theme: "THĒSEUS ATHĒNĪS."— Presentation transcript:

1 THĒSEUS ATHĒNĪS

2 Dum Thēseus Troezēne crēscit, Aegeus Mēdēam in rēgnum accipit, et sē Mēdēae foedere thalamī quoque iungit.

3 Mēdēa Thēseum recognōvit simul ac Athēnās pervēnit quam ob rem mala invidaque Aegeō persuāsit ut eum in rēgiam invītāret ut necārētur.

4 Cum hic in convīvium inīret, illa vīnō venēnum miscuit, quod Aegeō dedit ut ipse nātō ignārō daret.

5 Hoc mortiferum venēnum, quod Mēdēa sēcum attulerat, ōlim factum est dē spūmīs albīs quibus Cerberus agrōs lātrātibus sparsit, dum Hercules eum ex Orcō aufert.

6 Thēseus iam pōculum datum ignārā dextrā sūmpserat, cum pater in ōrnamentō eburneō gladiī signa suī generis recognōvit et ab ōre Thēseī pōculum abiēcit.

7 Accendit igitur ārās deōrum ignibus
Accendit igitur ārās deōrum ignibus. Nūlla diēs fertur celebrior quam illa Athēnīs. Pater et populus carminibus herōem celebrāvērunt.

8 Tamen Aegeus nātō tutō receptō gaudēre magnopere nōn poterat; nam Mīnōs, rēx Crētaeus, bellum parābat quod fīlius Androgeus ut hospes Athēnīs interfectus erat.

9 Audīte quōmodo acciderit; in rēgnō Aegeī erat taurus albus quem Hercules ā Crētā in Graeciam trānsportāverat. Hic taurus multōs hominēs necāverat et agrōs vastāverat.

10 Multī iuvenēs taurum, quī ignēs efflābat, interficere temptāvērunt, in quibus erat Androgeus, fīlius Mīnōis, sed frūstrā.

11 Dēnique Thēseus taurum cornibus mortiferīs prehendit et per viās Atnēnārum trāxit usque ad templum quō deīs sacrificium hunc necāvit.

12 Mīnōs iussit septem iuvenēs et septem virginēs sibi ad Crētam mittī ut Mīnōtaurō sacrificārentur.

13 Quod bifōrme mōnstrum, taurus cum capite hominis, nātus erat Pāsiphaae et taurī albī.

14 Mīnōtaurus sub rēgiā Mīnōis in labyrinthō habitābat.

15 Text reprinted from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.


Download ppt "THĒSEUS ATHĒNĪS."

Similar presentations


Ads by Google