Presentation is loading. Please wait.

Presentation is loading. Please wait.

THĒSEUS TROEZĒNE.

Similar presentations


Presentation on theme: "THĒSEUS TROEZĒNE."— Presentation transcript:

1 THĒSEUS TROEZĒNE

2 Thēseus, fīlius Aegeī, rēgis Athēniēnsium, et Aethrae, fīliae rēgis Troezēniī, Troezēne aetātem puerīlem in rēgiā mātris avīque Pittheī ēgit; nam pater eius Athēnās redīverat.

3 Aegeus autem discēdēns Troezēne sub magnum saxum soleās et gladium suum cēlāverat et Arethrae “Ubi puer,” inquit, “tam validus crēscit ut saxum removēre possit, mitte eum ad mē ut sē patrī dēmōnstret.”

4 Ubi tempus aderat, Aethra prōlem ad saxum dūxit
Ubi tempus aderat, Aethra prōlem ad saxum dūxit. Quamquam erat labor difficillimus, Thēseus saxō remōtō soleās et gladium cēpit.

5 Gladiō indūtus, Thēseus sē parāvit ut Athēnās proficīscerētur.

6 Thēseus autem per isthmum īre cōnstituit ut populōs perīculō līberāret; nam scīvit illam regiōnem esse plēnam mōnstrōrum et latrōnum.

7 Prīmō diē Thēseus prōlem clāviferentem Vulcānī superāvit.

8 Deinde ille occīdit Sinem magnīs vīribus male ūsum quī tam validus erat ut pīnūs ad terram curvāre posset. Arboribus solūtīs corpora hominum lātē per āera iaciēbat. Eum Thēseus eōdem modō necāvit

9 Sequēns viam secundum ōram, Thēseus vēnit ad montēs altōs
Sequēns viam secundum ōram, Thēseus vēnit ad montēs altōs. Nam scīvit in quō locō Scīrōn latrō habitāret et in quō saxō sedēret.

10 Hic latrō peregrīnātōribus imperābat ut pedēs lavārent; sed cum hī sē inclīnābant ut ita facerent, ille eōs in mare ictū pedis dēmīsit. In marī ingēns turtur illōs dēvorābat.

11 Thēseus autem pedēs Scīrōnis lavāre recusāvit
Thēseus autem pedēs Scīrōnis lavāre recusāvit. Quem ē saxō sublātum in mare iēcit.

12 Prope Eleusīnam hērōs suem feram interfēcit ut agricola in illō locō nunc sēcūrus rūrī agrōs suōs arāre posset.

13 Trāditum est Procrūstēn habuisse lectum ferreum in quō omnēs peregrīnātōrēs pōnēbat. Si quis longior erat, aut caput aut pedēs secābat. Sī quis minor erat, Procrūstēs eum tendēbat ut lectō aptāret. Aegīdēs Procrūstēn in eōdem lectō necāvit.

14 Text reprinted from Latin Via Ovid, A First Course, Second Edition by Norma Goldman and Jacob E. Nyenhuis, copyright © 1982 Wayne State University Press, with the permission of Wayne State University Press.


Download ppt "THĒSEUS TROEZĒNE."

Similar presentations


Ads by Google