Presentation is loading. Please wait.

Presentation is loading. Please wait.

Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne? Minime!, id non bene videtur… Qua enim re? Nescio. Iterum audire vellem… Pars negotians primae partis.

Similar presentations


Presentation on theme: "Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne? Minime!, id non bene videtur… Qua enim re? Nescio. Iterum audire vellem… Pars negotians primae partis."— Presentation transcript:

1

2

3 Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne? Minime!, id non bene videtur… Qua enim re? Nescio. Iterum audire vellem… Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…

4 Tum: pars, inquit, negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis… Primam partem tantumNum de negotiante parte primae partis? Ohe, nunciam melius audiri videtur… Mos omnia vincit. Iterum si voles, legam., Partem modo primae partis negotiantem partem tractantem…

5 Optime! Nimis longus videtur! Quid nunc restat? Plus quam dimidium metrum adhuc!! Legitur enim partem negotiantem primae partis primae partis negotiantem partem putandam, partem autem negotiantem primae partis hoc in contractu putandam… At, me hercle, qua re nos nugis talibus moti rixaturi? Scindamus potius contractum!

6 Qua de re? Secundae enim partes nunquam prosperae factae sunt! Secunda autem pars cuiusdam pedifollici certaminis a me ipso nuper visi melior quam prima factast. Immo etiam, eius arbiter tunsus est!! Plane enim hoc displicet! Legitur nunc partem negotiantem secundae partis secundae partis negotiantem partem putatum iri…

7 Heus, audi! Quid impedit ne prima pars secundae partis negotiantis secundae partis prima pars fiat? Satis verborum! Contractum iterum scindamus, si audes! Optime ita!

8 Aliter sentio: minime id placet! Fiat, veterem amicitiam minimi momenti causa ne deleamus!! Seca!! Quodcumque sit id mihi displicet!! Quid tibi displiceat? Ecce clausula te ullo sine dubio perlaetum redditura!!

9 Insequenti loco quoddam tibi displiciturum inest Optime. Verbum tuum mihi sufficit. Dic mihi: verbumne meum tibi sufficit? Nequaquam, ut facile cogitari possit!! Duas ergo alias clausulas adimamus!!

10 Nolo!! Nonne vis? Minime!! Pars negotians nonae partis … Non!! Etiam non!! Audi, amice: qua re fit ut contractus meus minor quam tuus sit? Nescio. Causa enim haec forte erit, quod tu brevior me sis… Pars negotians octavae partis …

11 Quoquo modo sit, una atque eadem sententia sumus, nonne? Ita ergo! Quae cum ita sint, scriptum signa, ut contractus legalis fiat! At scribere nescio: tibi dicam oblitus sum… Minime refert, nam stilographicus calamus atramento caret… Sed contractus factus est, nonne?

12 At nescio utrum… Ecce flos! Pulchra lite eum adeptus es, trunce!! Festina lente: quid hac in linea legi possit? Hoc contractu, minimus qui sit, cogimur, nonne? Procul dubio!! Res ita se habet: hic contractus, unius aut ambarum negotiantium partium amentia plane reperta, omnibus in clausulis inanis atque nullus fiet. Hahahahaha!! Tuane sententia medicamenta sumenda nobis? Minimi momenti res: de communi omnibus in contractibus clausula agitur… Bono animo sis: communis omnibus contractibus res fit: de clausula salutis causa agitur…


Download ppt "Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne? Minime!, id non bene videtur… Qua enim re? Nescio. Iterum audire vellem… Pars negotians primae partis."

Similar presentations


Ads by Google